- HERBATICA Animalia
- HERBATICA Animaliaapud Vopisc. in Probo, Venationem in Circo amplissimam dedit, ita ut populus cuncta diriperet. Genus autem spectaculi fuit tale: Arbores validae per milites radicitus vulsae connexis longe lateque trabibus affixae sunt, terra deinde superiecta, totusque Circus ad silvae consitus speciem, gratiâ novi viroris effronduit. Immissi deinde per omnes aditus Struthiones mille, mille cervi, mille apri, mille damae, ibices, oves ferae et cetera herbatica animalia, quanta vel ali potuêrunt. vel inveniri. Immissi deinde populares, rapuit quisque quod voluit etc. sunt, quae Graecis ποηφάγα dicuntur. Cuiusmodi animalia populo diripienda primus legitur exhibuisse Heliogabalus, boves, camelos, asinos et cervos, Imperatorium id esse dictitans, apud Lamprid. cum ante ipsum, qui Consulatum inibant, ut Nero Claud. apud Suer. c. 11. Miserunt in populum nummos aureos, argenteosque, vestem, gemmas, margaritas, abulas pictas, mancipia etiam, iumenta, atque mansuetas feras. Sed sic, ut tesserae hatum rerum animaliumqueve nominibus inscriptae raperentur a popularibus, dein singulis daretur in manum, quod tessêra cuique rapta adsignabat sive illud animal esset, sive mancipium, sive vestis, sive aliud quid. Ut autem nemo ante Alagbalum boves ipsos et asinos et mulos ceteraqueve id genus Animalia herbatica populo obiecit diripienda sic venationis hoc genus, quod Silva dicebatur, item Direptionis venatio, sub Impp. recentioril???s exolevit, nequeve a Constantino Mag. usque ad Iustinianum aliosqueve sequentes, alia in usu fuêre missilia ac sparsiones Consulates, quam aureorum, argenteorum et aereorum numisinatum. Vide Salmas. ad Vopisc. l. c. et infra in voce Silva, quam cum pancarpomale nonulli confundunt.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.